- RENUNTIATIO
- RENUNTIATIOQuaestorum, Aedilium, Praetorum, apud Romanos, gradus habuit, Cicer. pro Muraena, eosquetres potissimum; sic Cicero primum Quaestorem se factum gloriatur pro Pompeio, in Pison. fine Bruti etc. Medium, in quo alii honestiores aliis, nempe ut primo quisque proximus, sed omnes inprimis renuntiati dicebantur;M quia ante postremum. Ultimum tandem, non fine rubore et quadam quasi infamia, ut de Vatinio apud Cicer. et Vespasiano, apud Sueton. c. 2. videre est. Fiebat autem Renuntiatio, ab eo qui habebat Comitia: item voce alicuius de Centuria, vel voce Praeconis in Centuria. Theod. Marcilius, ad Suet. d. l. In Graeca Ecclesia Renuntiatio, μήνυμα, in Patriarchae creatione, duplex erat, μήνυμα μικρὸν, renuntiatio parva, et μήνυμα μακρὸν, renuntiatio magna, de qua utraque vide Malaxum, Histor. Patr. et Io. Meursium, Glossar. plura vero hanc in rem hîc passim, inprimis supra voce Praeco.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.